Prayer of Manasseh 7–11
Clementine VulgateOther versions
Latin
English
Russian
7quoniam tu es Dominus, altissimus, benignus, longanimis, et multum misericors, et pœnitens super malitias hominum. Tu Domine, secundum multitudinem bonitatis tuæ promisisti pœnitentiam, et remissionem iis, qui peccaverunt tibi, et multitudine miserationum tuarum decrevisti pœnitentiam peccatoribus, in salutem.
8Tu igitur Domine Deus iustorum, non posuisti pœnitentiam iustis, Abraham, et Isaac, et Iacob, iis qui tibi non peccaverunt: sed posuisti pœnitentiam propter me peccatorem: 9quoniam peccavi super numerum arenæ maris: multiplicatæ sunt iniquitates meæ Domine, multiplicatæ sunt iniquitates meæ, et non sum dignus intueri et aspicere altitudinem cæli, præ multitudine iniquitatum mearum. 10incurvatus sum multo vinculo ferreo, ut non possim attollere caput meum, et non est respiratio mihi: quia excitavi iracundiam tuam, et malum coram te feci: non feci voluntatem tuam, et mandata tua non custodivi: statui abominationes, et multiplicavi offensiones.
11Et nunc flecto genu cordis mei, precans a te bonitatem.
Public Domain