Logos Bible Study

Philippians 3:1–16

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium. 2Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem. 3Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes, 4quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis, 5circumcisus octavo die, ex genere Israël, de tribu Benjamin, Hebræus ex Hebræis, secundum legem pharisæus, 6secundum æmulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam, quæ in lege est, conversatus sine querela. 7Sed quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta. 8Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei: propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, 9et inveniar in illo non habens meam justitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu: quæ ex Deo est justitia in fide, 10ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius: configuratus morti ejus: 11si quo modo occurram ad resurrectionem, quæ est ex mortuis: 12non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim: sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu. 13Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora, extendens meipsum, 14ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo Jesu. 15Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus: et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit. 16Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula.

Read in Logos
Philippians 3:12: Not that I have already obtained this or am already perfect, but I press on to make it my own, because Christ Jesus has made me his own.