Logos Bible Study

Numbers 35:6–15

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

6De ipsis autem oppidis, quæ Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem: et exceptis his, alia quadraginta duo oppida, 7id est, simul quadraginta octo cum suburbanis suis. 8Ipsæque urbes, quæ dabuntur de possessionibus filiorum Israël, ab his qui plus habent, plures auferentur: et qui minus, pauciores: singuli juxta mensuram hæreditatis suæ dabunt oppida Levitis.

9Ait Dominus ad Moysen: 10Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Quando transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan, 11decernite quæ urbes esse debeant in præsidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint: 12in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius judicetur. 13De ipsis autem urbibus, quæ ad fugitivorum subsidia separantur, 14tres erunt trans Jordanem, et tres in terra Chanaan, 15tam filiis Israël quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit.

Read in Logos