Logos Bible Study

Numbers 31:30–41

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

30Ex media quoque parte filiorum Israël accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini.

31Feceruntque Moyses et Eleazar sicut præceperat Dominus. 32Fuit autem præda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia, 33boum septuaginta duo millia, 34asinorum sexaginta millia et mille: 35animæ hominum sexus feminei, quæ non cognoverant viros, triginta duo millia. 36Dataque est media pars his qui in prælio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingentæ: 37e quibus in partem Domini supputatæ sunt oves sexcentæ septuaginta quinque: 38et de bobus triginta sex millibus, boves septuaginta et duo: 39de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus: 40de animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domini triginta duæ animæ. 41Tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum,

Read in Logos