Logos Bible Study

Numbers 30:8–17

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

8quo die audierit vir, et non contradixerit, voti rea erit, reddetque quodcumque promiserat. 9Sin autem audiens statim contradixerit, et irritas fecerit pollicitationes ejus, verbaque quibus obstrinxerat animam suam, propitius erit ei Dominus. 10Vidua et repudiata quidquid voverint, reddent. 11Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et juramento, 12si audierit vir, et tacuerit, nec contradixerit sponsioni, reddet quodcumque promiserat. 13Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea: quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit. 14Si voverit, et juramento se constrinxerit, ut per jejunium, vel ceterarum rerum abstinentiam affligat animam suam, in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat. 15Quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet: quia statim ut audivit, tacuit. 16Sin autem contradixerit postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem ejus. 17Istæ sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quæ in puellari adhuc ætate est, vel quæ manet in parentis domo.

Read in Logos