Logos Bible Study

Numbers 8–10

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

81Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2Loquere Aaron, et dices ad eum: Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur. Hoc igitur præcipe ut lucernæ contra boream e regione respiciant ad mensam panum propositionis, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt. 3Fecitque Aaron, et imposuit lucernas super candelabrum, ut præceperat Dominus Moysi. 4Hæc autem erat factura candelabri, ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta quæ ex utroque calamorum latere nascebantur: juxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum.

5Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 6Tolle Levitas de medio filiorum Israël, et purificabis eos 7juxta hunc ritum: aspergantur aqua lustrationis, et radant omnes pilos carnis suæ. Cumque laverint vestimenta sua, et mundati fuerint, 8tollent bovem de armentis, et libamentum ejus similam oleo conspersam: bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato: 9et applicabis Levitas coram tabernaculo fœderis, convocata omni multitudine filiorum Israël. 10Cumque Levitæ fuerint coram Domino, ponent filii Israël manus suas super eos. 11Et offeret Aaron Levitas, munus in conspectu Domini a filiis Israël, ut serviant in ministerio ejus. 12Levitæ quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato, et alterum in holocaustum Domini, ut depreceris pro eis. 13Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum ejus, et consecrabis oblatos Domino, 14ac separabis de medio filiorum Israël, ut sint mei. 15Et postea ingredientur tabernaculum fœderis, ut serviant mihi. Sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini: quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israël. 16Pro primogenitis quæ aperiunt omnem vulvam in Israël, accepi eos. 17Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israël, tam ex hominibus quam ex jumentis. Ex die quo percussi omne primogenitum in terra Ægypti, sanctificavi eos mihi: 18et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israël, 19tradidique eos dono Aaron et filiis ejus de medio populi, ut serviant mihi pro Israël in tabernaculo fœderis, et orent pro eis ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium. 20Feceruntque Moyses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israël super Levitas quæ præceperat Dominus Moysi: 21purificatique sunt, et laverunt vestimenta sua. Elevavitque eos Aaron in conspectu Domini, et oravit pro eis, 22ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum fœderis coram Aaron et filiis ejus. Sicut præceperat Dominus Moysi de Levitis, ita factum est. 23Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 24Hæc est lex Levitarum: a viginti quinque annis et supra, ingredientur ut ministrent in tabernaculo fœderis. 25Cumque quinquagesimum annum ætatis impleverint, servire cessabunt, 26eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo fœderis, ut custodiant quæ sibi fuerunt commendata: opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis.

91Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai anno secundo, postquam egressi sunt de terra Ægypti, mense primo, dicens: 2Faciant filii Israël Phase in tempore suo, 3quartadecima die mensis hujus ad vesperam, juxta omnes cæremonias et justificationes ejus. 4Præcepitque Moyses filiis Israël ut facerent Phase. 5Qui fecerunt tempore suo, quartadecima die mensis ad vesperam, in monte Sinai. Juxta omnia quæ mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Israël. 6Ecce autem quidam immundi super anima hominis, qui non poterant facere Phase in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron, 7dixerunt eis: Immundi sumus super anima hominis: quare fraudamur ut non valeamus oblationem offerre Domino in tempore suo inter filios Israël? 8Quibus respondit Moyses: State ut consulam quid præcipiat Dominus de vobis. 9Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 10Loquere filiis Israël: Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Phase Domino 11in mense secundo, quartadecima die mensis ad vesperam. Cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud: 12non relinquent ex eo quippiam usque mane, et os ejus non confringent: omnem ritum Phase observabunt. 13Si quis autem et mundus est, et in itinere non fuit, et tamen non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo: peccatum suum ipse portabit. 14Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos, facient Phase Domino juxta cæremonias et justificationes ejus. Præceptum idem erit apud vos tam advenæ quam indigenæ.

15Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane. 16Sic fiebat jugiter: per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis. 17Cumque ablata fuisset nubes, quæ tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israël: et in loco ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur. 18Ad imperium Domini proficiscebantur, et ad imperium illius figebant tabernaculum. Cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum, manebant in eodem loco: 19et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israël in excubiis Domini, et non proficiscebantur 20quot diebus fuisset nubes super tabernaculum. Ad imperium Domini erigebant tentoria, et ad imperium illius deponebant. 21Si fuisset nubes a vespere usque mane, et statim diluculo tabernaculum reliquisset, proficiscebantur: et si post diem et noctem recessisset, dissipabant tentoria. 22Si vero biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum, manebant filii Israël in eodem loco, et non proficiscebantur: statim autem ut recessisset, movebant castra. 23Per verbum Domini figebant tentoria, et per verbum illius proficiscebantur: erantque in excubiis Domini juxta imperium ejus per manum Moysi.

101Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra. 3Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi fœderis. 4Si semel clangueris, venient ad te principes, et capita multitudinis Israël. 5Si autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam. 6In secundo autem sonitu et pari ululatu tubæ, levabunt tentoria qui habitant ad meridiem; et juxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem. 7Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non concise ululabunt. 8Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis: eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris. 9Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum. 10Siquando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester.

11Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo fœderis: 12profectique sunt filii Israël per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan. 13Moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Moysi. 14Filii Juda per turmas suas: quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab. 15In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanaël filius Suar. 16In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon. 17Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari. 18Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum: quorum princeps erat Helisur filius Sedeur. 19In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. 20Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel. 21Profectique sunt et Caathitæ portantes sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum. 22Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud. 23In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur. 24Et in tribu Benjamin erat dux Abidan filius Gedeonis. 25Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai. 26In tribu autem filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran. 27Et in tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan. 28Hæc sunt castra, et profectiones filiorum Israël per turmas suas quando egrediebantur.

29Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitæ, cognato suo: Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis: veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israëli. 30Cui ille respondit: Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum. 31Et ille: Noli, inquit, nos relinquere: tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster. 32Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi. 33Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque fœderis Domini præcedebat eos, per dies tres providens castrorum locum. 34Nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent. 35Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: Surge, Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua. 36Cum autem deponeretur, aiebat: Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israël.

Read in Logos