Logos Bible Study

Numbers 29–30

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

291Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum. 2Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem: 3et in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, 4unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem: 5et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi, 6præter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis: eisdem cæremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino. 7Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras: omne opus servile non facietis in ea. 8Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem: 9et in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, 10decimam decimæ per agnos singulos, qui sunt simul agni septem: 11et hircum pro peccato, absque his quæ offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum. 12Quintadecima vero die mensis septimi, quæ vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus. 13Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: 14et in libamentis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus, 15et decimam decimæ agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim: 16et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus. 17In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: 18sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: 19et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus. 20Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: 21sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: 22et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus. 23Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: 24sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: 25et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. 26Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: 27sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: 28et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. 29Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: 30sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: 31et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. 32Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: 33sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: 34et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. 35Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis, 36offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem: 37sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: 38et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. 39Hæc offeretis Domino in solemnitatibus vestris: præter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis.

301Narravitque Moyses filiis Israël omnia quæ ei Dominus imperarat. 2Et locutus est ad principes tribuum filiorum Israël: Iste est sermo quem præcepit Dominus: 3Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento: non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit. 4Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento, quæ est in domo patris sui, et in ætate adhuc puellari: si cognoverit pater votum quod pollicita est, et juramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit: 5quidquid pollicita est, et juravit, opere complebit. 6Sin autem statim ut audierit, contradixerit pater: et vota et juramenta ejus irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater. 7Si maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel de ore ejus verbum egrediens animam ejus obligaverit juramento: 8quo die audierit vir, et non contradixerit, voti rea erit, reddetque quodcumque promiserat. 9Sin autem audiens statim contradixerit, et irritas fecerit pollicitationes ejus, verbaque quibus obstrinxerat animam suam, propitius erit ei Dominus. 10Vidua et repudiata quidquid voverint, reddent. 11Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et juramento, 12si audierit vir, et tacuerit, nec contradixerit sponsioni, reddet quodcumque promiserat. 13Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea: quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit. 14Si voverit, et juramento se constrinxerit, ut per jejunium, vel ceterarum rerum abstinentiam affligat animam suam, in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat. 15Quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet: quia statim ut audivit, tacuit. 16Sin autem contradixerit postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem ejus. 17Istæ sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quæ in puellari adhuc ætate est, vel quæ manet in parentis domo.

Read in Logos