Logos Bible Study

Matthew 8:1–17

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Cum autem descendisset de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ: 2et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare. 3Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens: Volo. Mundare. Et confestim mundata est lepra ejus. 4Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis.

5Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum, 6et dicens: Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur. 7Et ait illi Jesus: Ego veniam, et curabo eum. 8Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. 9Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit. 10Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël. 11Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum: 12filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. 13Et dixit Jesus centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.

14Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem: 15et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.

16Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes: et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit: 17ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem:

Ipse infirmitates nostras accepit:

et ægrotationes nostras portavit.

Read in Logos