Logos Bible Study

Matthew 7:1–14

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Nolite judicare, ut non judicemini. 2In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. 3Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? 4aut quomodo dicis fratri tuo: Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo? 5Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui. 6Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.

7Petite, et dabitur vobis: quærite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. 8Omnis enim qui petit, accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur. 9Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? 10aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei? 11Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se?

12Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ. 13Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. 14Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam: et pauci sunt qui inveniunt eam!

Read in Logos
Matthew 7:12: So whatever you wish that others would do to you, do also to them, for this is the Law and the Prophets.