Logos Bible Study

Matthew 6:7–13

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

7Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. 8Nolite ergo assimilari eis: scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum. 9Sic ergo vos orabitis:

Pater noster, qui es in cælis,

sanctificetur nomen tuum.

10Adveniat regnum tuum;

fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra.

11Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie,

12et dimitte nobis debita nostra,

sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

13Et ne nos inducas in tentationem,

sed libera nos a malo. Amen.

Read in Logos