Logos Bible Study

Matthew 4:1–11

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. 2Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit. 3Et accedens tentator dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. 4Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. 5Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi, 6et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. 7Ait illi Jesus: Rursum scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum. 8Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, 9et dixit ei: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. 10Tunc dicit ei Jesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. 11Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.

Read in Logos
Matthew 4:2–3: And after fasting forty days and forty nights, he was hungry. And the tempter came and said to him, “If you are the Son of God, command these stones to become loaves of bread.”