Logos Bible Study

Matthew 3:13–17

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

13Tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. 14Joannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? 15Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum. 16Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli: et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. 17Et ecce vox de cælis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.

Read in Logos
Matthew 3:17: and behold, a voice from heaven said, “This is my beloved Son, with whom I am well pleased.”