Logos Bible Study

Matthew 28:10–20

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

10Tunc ait illis Jesus: Nolite timere: ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilæam; ibi me videbunt.

11Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quæ facta fuerant. 12Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, 13dicentes: Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. 14Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. 15At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judæos, usque in hodiernum diem. 16Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi constituerat illis Jesus.

17Et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt. 18Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra: 19euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: 20docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.

Read in Logos
Matthew 28:18: And Jesus came and said to them, “All authority in heaven and on earth has been given to me.”