Logos Bible Study

Matthew 27:34–46

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

34Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere. 35Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes: ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. 36Et sedentes servabant eum. 37Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam: Hic est Jesus rex Judæorum. 38Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris. 39Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua, 40et dicentes: Vah qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas: salva temetipsum: si Filius Dei es, descende de cruce. 41Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant: 42Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei: 43confidit in Deo: liberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia Filius Dei sum. 44Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.

45A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam. 46Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?

Read in Logos