Logos Bible Study

Matthew 25:5–13

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

5Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. 6Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei. 7Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et ornaverunt lampades suas. 8Fatuæ autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ extinguuntur. 9Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. 10Dum autem irent emere, venit sponsus: et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua. 11Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes: Domine, domine, aperi nobis. 12At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos. 13Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.

Read in Logos