Logos Bible Study

Matthew 25:1–13

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus: quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ. 2Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes: 3sed quinque fatuæ, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum: 4prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. 5Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. 6Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei. 7Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et ornaverunt lampades suas. 8Fatuæ autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ extinguuntur. 9Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. 10Dum autem irent emere, venit sponsus: et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua. 11Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes: Domine, domine, aperi nobis. 12At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos. 13Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.

Read in Logos