Logos Bible Study

Matthew 24:29–35

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

29Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur: 30et tunc parebit signum Filii hominis in cælo: et tunc plangent omnes tribus terræ: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate. 31Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum.

32Ab arbore autem fici discite parabolam: cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas: 33ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est, in januis. 34Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant. 35Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt.

Read in Logos
Matthew 24:35: Heaven and earth will pass away, but my words will not pass away.