Logos Bible Study

Matthew 23:16–22

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

16Væ vobis duces cæci, qui dicitis: Quicumque juraverit per templum, nihil est: qui autem juraverit in auro templi, debet. 17Stulti et cæci: quid enim majus est? aurum, an templum, quod sanctificat aurum? 18Et quicumque juraverit in altari, nihil est: quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet. 19Cæci: quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum? 20Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quæ super illud sunt. 21Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso: 22et qui jurat in cælo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum.

Read in Logos