Logos Bible Study

Matthew 22:41–46

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

41Congregatis autem pharisæis, interrogavit eos Jesus, 42dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei: David. 43Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: 44Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? 45Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est? 46Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.

Read in Logos