Logos Bible Study

Matthew 22:37–46

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

37Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. 38Hoc est maximum, et primum mandatum. 39Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum. 40In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetæ.

41Congregatis autem pharisæis, interrogavit eos Jesus, 42dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei: David. 43Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: 44Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? 45Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est? 46Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.

Read in Logos
Matthew 22:37–38: And he said to him, “You shall love the Lord your God with all your heart and with all your soul and with all your mind. This is the great and first commandment.