Logos Bible Study

Matthew 22:23–34

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

23In illo die accesserunt ad eum sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem: et interrogaverunt eum, 24dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo. 25Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est: et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo. 26Similiter secundus, et tertius usque ad septimum. 27Novissime autem omnium et mulier defuncta est. 28In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam. 29Respondens autem Jesus, ait illis: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. 30In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in cælo. 31De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis: 32Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium. 33Et audientes turbæ, mirabantur in doctrina ejus.

34Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset sadducæis, convenerunt in unum:

Read in Logos