Logos Bible Study

Matthew 22:1–14

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens: 2Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. 3Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. 4Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias. 5Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam: 6reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt. 7Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. 8Tunc ait servis suis: Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni: 9ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias. 10Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos: et impletæ sunt nuptiæ discumbentium. 11Intravit autem rex ut viderent discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali. 12Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. 13Tunc dixit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. 14Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.

Read in Logos