Logos Bible Study

Matthew 2:1–11

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Jerosolymam, 2dicentes: Ubi est qui natus est rex Judæorum? vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum. 3Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo. 4Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. 5At illi dixerunt: In Bethlehem Judæ: sic enim scriptum est per prophetam:

6Et tu Bethlehem terra Juda,

nequaquam minima es

in principibus Juda:

ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israël.

7Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellæ, quæ apparuit eis: 8et mittens illos in Bethlehem, dixit: Ite, et interrogate diligenter de puero: et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum. 9Qui cum audissent regem, abierunt, et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer. 10Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde. 11Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum: et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham.

Read in Logos
Matthew 2:10: When they saw the star, they rejoiced exceedingly with great joy.