Logos Bible Study

Matthew 18:30–34

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

30Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum. 31Videntes autem conservi ejus quæ fiebant, contristati sunt valde: et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant. 32Tunc vocavit illum dominus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me: 33nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? 34Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.

Read in Logos