Logos Bible Study

Matthew 15:3–13

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

3Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit: 4Honora patrem, et matrem: et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. 5Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri, vel matri: Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit: 6et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. 7Hypocritæ, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens:

8Populus hic labiis me honorat:

cor autem eorum longe est a me.

9Sine causa autem colunt me,

docentes doctrinas et mandata hominum.

10Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite, et intelligite. 11Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. 12Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt? 13At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur.

Read in Logos