Logos Bible Study

Matthew 15:15–22

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

15Respondens autem Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istam. 16At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis? 17Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur? 18Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem: 19de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ: 20hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.

21Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis. 22Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a dæmonio vexatur.

Read in Logos