Logos Bible Study

Matthew 14:22–32

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

22Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. 23Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi: 24navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus. 25Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare. 26Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt. 27Statimque Jesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere. 28Respondens autem Petrus, dixit: Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas. 29At ipse ait: Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum. 30Videns vero ventum validum, timuit: et cum cœpisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac. 31Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum: et ait illi: Modicæ fidei, quare dubitasti? 32Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.

Read in Logos
Matthew 14:29: He said, “Come.” So Peter got out of the boat and walked on the water and came to Jesus.