Logos Bible Study

Matthew 13:37–42

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

37Qui respondens ait illis: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis. 38Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regni. Zizania autem, filii sunt nequam. 39Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt. 40Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummatione sæculi. 41Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem: 42et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.

Read in Logos