Logos Bible Study

Matthew 13:36–53

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

36Tunc, dimissis turbis, venit in domum: et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. 37Qui respondens ait illis: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis. 38Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regni. Zizania autem, filii sunt nequam. 39Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt. 40Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummatione sæculi. 41Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem: 42et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium. 43Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.

44Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum. 45Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas. 46Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam.

47Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti. 48Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. 49Sic erit in consummatione sæculi: exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, 50et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium. 51Intellexistis hæc omnia? Dicunt ei: Etiam. 52Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. 53Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde.

Read in Logos
Matthew 13:44: “The kingdom of heaven is like treasure hidden in a field, which a man found and covered up. Then in his joy he goes and sells all that he has and buys that field.”