Logos Bible Study

Matthew 12:22–50

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

22Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret. 23Et stupebant omnes turbæ, et dicebant: Numquid hic est filius David? 24Pharisæi autem audientes, dixerunt: Hic non ejicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum. 25Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se desolabitur: et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit. 26Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum ejus? 27Et si ego in Beelzebub ejicio dæmones, filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt. 28Si autem ego in Spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei. 29Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? et tunc domum illius diripiet. 30Qui non est mecum, contra me est; et qui non congregat mecum, spargit. 31Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur. 32Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro. 33Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum ejus malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur. 34Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur. 35Bonus homo de bono thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala. 36Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. 37Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis.

38Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisæis, dicentes: Magister, volumus a te signum videre. 39Qui respondens ait illis: Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. 40Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus. 41Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia pœnitentiam egerunt in prædicatione Jonæ. Et ecce plus quam Jonas hic. 42Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. 43Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit. 44Tunc dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam. 45Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ.

46Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foras, quærentes loqui ei. 47Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quærentes te. 48At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei? 49Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei. 50Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.

Read in Logos
Matthew 12:49–50: And stretching out his hand toward his disciples, he said, “Here are my mother and my brothers! For whoever does the will of my Father in heaven is my brother and sister and mother.”