Logos Bible Study

Matthew 10:5–23

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

5Hos duodecim misit Jesus, præcipiens eis, dicens: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis: 6sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israël. 7Euntes autem prædicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum cælorum. 8Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite: gratis accepistis, gratis date. 9Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris: 10non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam: dignus enim est operarius cibo suo. 11In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit: et ibi manete donec exeatis. 12Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes: Pax huic domui. 13Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam: si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos. 14Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros: exeuntes foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris. 15Amen dico vobis: Tolerabilius erit terræ Sodomorum et Gomorrhæorum in die judicii, quam illi civitati.

16Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ. 17Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos: 18et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus. 19Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini: 20non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. 21Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient: 22et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

23Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israël, donec veniat Filius hominis.

Read in Logos