Logos Bible Study

Matthew 10:29–42

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

29Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. 30Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt. 31Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos. 32Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est. 33Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est. 34Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium: 35veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam: 36et inimici hominis, domestici ejus. 37Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. 38Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus. 39Qui invenit animam suam, perdet illam: et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. 40Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum qui me misit. 41Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet: et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet. 42Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.

Read in Logos
Matthew 10:42: “And whoever gives one of these little ones even a cup of cold water because he is a disciple, truly, I say to you, he will by no means lose his reward.”