Logos Bible Study

Mark 7:14–19

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

14Et advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes, et intelligite. 15Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem. 16Si quis habet aures audiendi, audiat. 17Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam. 18Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare: 19quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas?

Read in Logos