Logos Bible Study

Mark 6:1–13

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Et egressus inde, abiit in patriam suam: et sequebantur eum discipuli sui: 2et facto sabbato cœpit in synagoga docere: et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic hæc omnia? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur? 3Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo. 4Et dicebat illis Jesus: Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua. 5Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit: 6et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.

7Et vocavit duodecim: et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum. 8Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona æs, 9sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis. 10Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde: 11et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis. 12Et exeuntes prædicabant ut pœnitentiam agerent: 13et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant.

Read in Logos