Logos Bible Study

Mark 5:35–43

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

35Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo, dicentes: Quia filia tua mortua est: quid ultra vexas magistrum? 36Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo: Noli timere: tantummodo crede. 37Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi. 38Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum. 39Et ingressus, ait illis: Quid turbamini, et ploratis? puella non est mortua, sed dormit. 40Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puellæ, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens. 41Et tenens manum puellæ, ait illi: Talitha cumi, quod est interpretatum: Puella (tibi dico), surge. 42Et confestim surrexit puella, et ambulabat: erat autem annorum duodecim: et obstupuerunt stupore magno. 43Et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret: et dixit dari illi manducare.

Read in Logos
Mark 5:36: But overhearing what they said, Jesus said to the ruler of the synagogue, “Do not fear, only believe.”