Logos Bible Study

Mark 3:7–30

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

7Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare: et multa turba a Galilæa et Judæa secuta est eum, 8et ab Jerosolymis, et ab Idumæa, et trans Jordanem: et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna, audientes quæ faciebat, venerunt ad eum. 9Et dicit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam, ne comprimerent eum: 10multos enim sanabat, ita ut irruerent in eum ut illum tangerent, quotquot habebant plagas. 11Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei: et clamabant, dicentes: 12Tu es Filius Dei. Et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum.

13Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse: et venerunt ad eum. 14Et fecit ut essent duodecim cum illo: et ut mitteret eos prædicare. 15Et dedit illis potestatem curandi infirmitates et ejiciendi dæmonia. 16Et imposuit Simoni nomen Petrus: 17et Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem Jacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est, Filii tonitrui: 18et Andream, et Philippum, et Bartholomæum, et Matthæum, et Thomam, et Jacobum Alphæi, et Thaddæum, et Simonem Cananæum, 19et Judam Iscariotem, qui et tradidit illum.

20Et veniunt ad domum: et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare. 21Et cum audissent sui, exierunt tenere eum: dicebant enim: Quoniam in furorem versus est. 22Et scribæ, qui ab Jerosolymis descenderant, dicebant: Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe dæmoniorum ejicit dæmonia.

23Et convocatis eis in parabolis dicebat illis: Quomodo potest Satanas Satanam ejicere? 24Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare. 25Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare. 26Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet. 27Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum ejus diripiet. 28Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiæ quibus blasphemaverint: 29qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in æternum, sed reus erit æterni delicti. 30Quoniam dicebant: Spiritum immundum habet.

Read in Logos