Logos Bible Study

Mark 15:6–14

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

6Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent. 7Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium. 8Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis. 9Pilatus autem respondit eis, et dixit: Vultis dimittam vobis regem Judæorum? 10Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes. 11Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis. 12Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Judæorum? 13At illi iterum clamaverunt: Crucifige eum. 14Pilatus vero dicebat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant: Crucifige eum.

Read in Logos