Logos Bible Study

Mark 15:34–39

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

34Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens: Eloi, eloi, lamma sabacthani? quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? 35Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant: Ecce Eliam vocat. 36Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens: Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum. 37Jesus autem emissa voce magna expiravit.

38Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum. 39Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat.

Read in Logos
Mark 15:34: … My God, my God, why have you forsaken me?