Logos Bible Study

Mark 15:33–39

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

33Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam. 34Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens: Eloi, eloi, lamma sabacthani? quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? 35Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant: Ecce Eliam vocat. 36Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens: Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum. 37Jesus autem emissa voce magna expiravit.

38Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum. 39Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat.

Read in Logos
Mark 15:34: … My God, my God, why have you forsaken me?