Logos Bible Study

Mark 15:1–21

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato. 2Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Judæorum? At ille respondens, ait illi: Tu dicis. 3Et accusabant eum summi sacerdotes in multis. 4Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens: Non respondes quidquam? vide in quantis te accusant. 5Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. 6Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent. 7Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium. 8Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis. 9Pilatus autem respondit eis, et dixit: Vultis dimittam vobis regem Judæorum? 10Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes. 11Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis. 12Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Judæorum? 13At illi iterum clamaverunt: Crucifige eum. 14Pilatus vero dicebat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant: Crucifige eum. 15Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur.

16Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem, 17et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam. 18Et cœperunt salutare eum: Ave rex Judæorum. 19Et percutiebant caput ejus arundine: et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum. 20Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis: et educunt illum ut crucifigerent eum.

21Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus.

Read in Logos
Mark 15:2: And Pilate asked him, “Are you the King of the Jews?” And he answered him, “You have said so.”