Logos Bible Study

Mark 14:55–65

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

55Summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversus Jesum testimonium ut eum morti traderent: nec inveniebant. 56Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum: et convenientia testimonia non erant. 57Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes: 58Quoniam nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum ædificabo. 59Et non erat conveniens testimonium illorum. 60Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens: Non respondes quidquam ad ea quæ tibi objiciuntur ab his? 61Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei: Tu es Christus Filius Dei benedicti? 62Jesus autem dixit illi: Ego sum: et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli. 63Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc desideramus testes? 64Audistis blasphemiam: quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. 65Et cœperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum cædere, et dicere ei: Prophetiza: et ministri alapis eum cædebant.

Read in Logos