Logos Bible Study

Mark 11:29–33

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

29Jesus autem respondens, ait illis: Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi: et dicam vobis in qua potestate hæc faciam. 30Baptismus Joannis, de cælo erat, an ex hominibus? Respondete mihi. 31At illi cogitabant secum, dicentes: Si dixerimus: De cælo, dicet: Quare non credidistis ei? 32Si dixerimus: Ex hominibus, timemus populum: omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset. 33Et respondentes dicunt Jesu: Nescimus. Et respondens Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam.

Read in Logos