Logos Bible Study

Mark 11:27–33

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

27Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores: 28et dicunt ei: In qua potestate hæc facis? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias? 29Jesus autem respondens, ait illis: Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi: et dicam vobis in qua potestate hæc faciam. 30Baptismus Joannis, de cælo erat, an ex hominibus? Respondete mihi. 31At illi cogitabant secum, dicentes: Si dixerimus: De cælo, dicet: Quare non credidistis ei? 32Si dixerimus: Ex hominibus, timemus populum: omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset. 33Et respondentes dicunt Jesu: Nescimus. Et respondens Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam.

Read in Logos