Logos Bible Study

Mark 11:1–11

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis, 2et ait illis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit: solvite illum, et adducite. 3Et si quis vobis dixerit: Quid facitis? dicite, quia Domino necessarius est: et continuo illum dimittet huc. 4Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio: et solvunt eum. 5Et quidam de illic stantibus dicebant illis: Quid facitis solventes pullum? 6Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus, et dimiserunt eis. 7Et duxerunt pullum ad Jesum: et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum. 8Multi autem vestimenta sua straverunt in via: alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via. 9Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna: benedictus qui venit in nomine Domini: 10benedictum quod venit regnum patris nostri David: hosanna in excelsis. 11Et introivit Jerosolymam in templum: et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.

Read in Logos