Logos Bible Study

Mark 10:1–12

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem: et conveniunt iterum turbæ ad eum: et sicut consueverat, iterum docebat illos. 2Et accedentes pharisæi interrogabant eum: Si licet viro uxorem dimittere: tentantes eum. 3At ille respondens, dixit eis: Quid vobis præcepit Moyses? 4Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere. 5Quibus respondens Jesus, ait: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud: 6ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus. 7Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit ad uxorem suam: 8et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. 9Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. 10Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum. 11Et ait illis: Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam. 12Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mœchatur.

Read in Logos