Logos Bible Study

Mark 1:21–28

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

21Et ingrediuntur Capharnaum: et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos. 22Et stupebant super doctrina ejus: erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ. 23Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo: et exclamavit, 24dicens: Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei. 25Et comminatus est ei Jesus, dicens: Obmutesce, et exi de homine. 26Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo. 27Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quænam doctrina hæc nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei. 28Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ.

Read in Logos