Logos Bible Study

Mark 6–7

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

61Et egressus inde, abiit in patriam suam: et sequebantur eum discipuli sui: 2et facto sabbato cœpit in synagoga docere: et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic hæc omnia? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur? 3Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo. 4Et dicebat illis Jesus: Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua. 5Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit: 6et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.

7Et vocavit duodecim: et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum. 8Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona æs, 9sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis. 10Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde: 11et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis. 12Et exeuntes prædicabant ut pœnitentiam agerent: 13et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant.

14Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat: Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis: et propterea virtutes operantur in illo. 15Alii autem dicebant: Quia Elias est; alii vero dicebant: Quia propheta est, quasi unus ex prophetis. 16Quo audito Herodes ait: Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit. 17Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. 18Dicebat enim Joannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui. 19Herodias autem insidiabatur illi: et volebat occidere eum, nec poterat. 20Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat. 21Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ: 22cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ: Pete a me quod vis, et dabo tibi: 23et juravit illi: Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei. 24Quæ cum exisset, dixit matri suæ: Quid petam? At illa dixit: Caput Joannis Baptistæ. 25Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ. 26Et contristatus est rex: propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare: 27sed misso speculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere, 28et attulit caput ejus in disco: et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ. 29Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus: et posuerunt illud in monumento.

30Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant. 31Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi: et nec spatium manducandi habebant. 32Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum. 33Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi: et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos. 34Et exiens vidit turbam multam Jesus: et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa. 35Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus hic, et jam hora præteriit: 36dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent. 37Et respondens ait illis: Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare. 38Et dicit eis: Quot panes habetis? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt: Quinque, et duos pisces. 39Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum. 40Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos. 41Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos: et duos pisces divisit omnibus. 42Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. 43Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus. 44Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.

45Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. 46Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare. 47Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra. 48Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare: et volebat præterire eos. 49At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt. 50Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis: Confidite, ego sum: nolite timere. 51Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant: 52non enim intellexerunt de panibus: erat enim cor eorum obcæcatum. 53Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt. 54Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum: 55et percurrentes universam regionem illam, cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse. 56Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.

71Et conveniunt ad eum pharisæi, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis. 2Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt. 3Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum: 4et a foro nisi baptizentur, non comedunt: et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum: 5et interrogabant eum pharisæi et scribæ: Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? 6At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est:

Populus hic labiis me honorat,

cor autem eorum longe est a me:

7in vanum autem me colunt,

docentes doctrinas, et præcepta hominum.

8Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum: et alia similia his facitis multa. 9Et dicebat illis: Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. 10Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. 11Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit: 12et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri, 13rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia hujusmodi multa facitis.

14Et advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes, et intelligite. 15Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem. 16Si quis habet aures audiendi, audiat. 17Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam. 18Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare: 19quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas? 20Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem. 21Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, 22furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia. 23Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem.

24Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis: et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere. 25Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus. 26Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus. 27Qui dixit illi: Sine prius saturari filios: non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. 28At illa respondit, et dixit illi: Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum. 29Et ait illi: Propter hunc sermonem vade: exiit dæmonium a filia tua. 30Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et dæmonium exiisse.

31Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos. 32Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum. 33Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus: et exspuens, tetigit linguam ejus: 34et suspiciens in cælum, ingemuit, et ait illi: Ephphetha, quod est, Adaperire. 35Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte. 36Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant: 37et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui.

Read in Logos