Logos Bible Study

Luke 7:36–50

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

36Rogabat autem illum quidam de pharisæis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisæi discubuit. 37Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisæi, attulit alabastrum unguenti: 38et stans retro secus pedes ejus, lacrimis cœpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat. 39Videns autem pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis est mulier, quæ tangit eum: quia peccatrix est. 40Et respondens Jesus, dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic. 41Duo debitores erant cuidam fœneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. 42Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit? 43Respondens Simon dixit: Æstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit: Recte judicasti. 44Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. 45Osculum mihi non dedisti: hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. 46Oleo caput meum non unxisti: hæc autem unguento unxit pedes meos. 47Propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. 48Dixit autem ad illam: Remittuntur tibi peccata. 49Et cœperunt qui simul accumbebant, dicere intra se: Quis est hic qui etiam peccata dimittit? 50Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace.

Read in Logos