Logos Bible Study

Luke 5:33–39

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

33At illi dixerunt ad eum: Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharisæorum: tui autem edunt et bibunt? 34Quibus ipse ait: Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare? 35Venient autem dies, cum ablatus fuerit ab illis sponsus: tunc jejunabunt in illis diebus. 36Dicebat autem et similitudinem ad illos: Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus: alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo. 37Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt: 38sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur. 39Et nemo bibens vetus, statim vult novum: dicit enim: Vetus melius est.

Read in Logos