Logos Bible Study

Luke 5:27–39

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

27Et post hæc exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. 28Et relictis omnibus, surgens secutus est eum. 29Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua: et erat turba multa publicanorum, et aliorum qui cum illis erant discumbentes. 30Et murmurabant pharisæi et scribæ eorum, dicentes ad discipulos ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? 31Et respondens Jesus, dixit ad illos: Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent. 32Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam.

33At illi dixerunt ad eum: Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharisæorum: tui autem edunt et bibunt? 34Quibus ipse ait: Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare? 35Venient autem dies, cum ablatus fuerit ab illis sponsus: tunc jejunabunt in illis diebus. 36Dicebat autem et similitudinem ad illos: Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus: alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo. 37Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt: 38sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur. 39Et nemo bibens vetus, statim vult novum: dicit enim: Vetus melius est.

Read in Logos
Luke 5:32: I have not come to call the righteous but sinners to repentance…